monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 9
Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. In his duobus versibus facienda est rerum positarum distincta separatio, ut ea quae occulte dicta sunt manifestius innotescant. Tribus igitur modis peccatum omne contrahitur. Primus delictorum gradus est, non reddere bona pro bonis. Secundus reddere mala pro malis. Tertium extremum est vitiorum, tribuere mala pro bonis. Contra, tali numero laudabilia peraguntur, impendere bona pro bonis; secundo malum pro malo non reddere; tertio perfectissimum virtutis genus est, bonum pro malo tribuere. Et nota quoniam sicut Iudaei extremam illam vitiosissimam partem facere decreverunt, ut cum diligere debuissent, ad odia iniqua prosilirent: ita Dominus summum illud bonum perfecta pietate restituit; ut in cruce positus pro illis oraret qui eum decreverunt impia voluntate trucidare.