monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 7
Et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis. Dicendo, sermonibus odii circumdederunt me, tempus illud significat quando iniqua conspiratione Pilato dixerunt, Crucifige, crucifige . Nam sermones utique odiorum, non veritatis fuerunt, qui mortem immaculati expetere videbantur. Circumdederunt autem, insanam multitudinem significat, quae quaquaversum verba nequissima personabat. Expugnaverunt gratis, quando ante praesidem innocentis sanguinem falsis accusationibus impetebant. Gratis vero dixit, quia factum eorum nullum illis potuit afferre compendium, sed magis detestabilem pullulavit interitum. Nam sicut iusti gratis amant Dominum, cum eum propter se tantum diligunt, non propter aliquod temporale beneficium quaerunt: ita impii gratis exsecrantur, quia causam iusti odii reperire non possunt; sicut et in sexagesimo octavo psalmo dictum est: Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis .