monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 108, 4
Per totum quidem textum (sicut dictum est) loquitur Dominus Christus. Prima parte Iudaeos increpat, qui mala pro bonis Creatori suo reddere maluerunt. Secunda Iudae traditoris et perfidi populi narratur iniquitas, et quae illis erant pro tanta detestatione ventura praedicuntur. Tertia precatur per id quod homo est, ut liberatus periculo passionis, cito resurrectionis gloriam consequatur.