monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 107, 13
Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephrem fortitudo capitis mei. Iuda rex meus. Galaad Latina lingua dicitur transmigratio, quae revera Domini est, quando gentes, ipsius vocatione compuncta, ad eum feliciter emigrarunt. Manasses interpretatur oblivio, quo verbo significatur populus Iudaeorum, qui oblitus beneficia divina, Christum Dominum sacrilega praesumptione crucifixit; postea tamen eius miseratione ad ipsius religionem culturamque remeavit. Sic utrumque populum nominum istorum commemoratione suum esse testatur. Sequitur, et Ephrem fortitudo capitis mei. Iuda rex meus. Istud de sua passione locutus est. Ephrem fructificatio dicitur; significat enim spineam coronam quam supra caput impositam in sua passione suscepit. Haec fertilis ultra omnes fructus fuit, ut totum mundum illa humilitate lucraretur. Iudam vero regem iuste suum dixit, quia de eius origine carnis propagatione descendit.