monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 107, 6
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum dicam Domino. Sanctitas illa gloriosae incarnationis, dum suam puritatem refert, quemadmodum laudes Domino dicantur, ostendit. Paratus enim ille ad talia semper erat, qui ad praeconia Patris peccatorum discrepantiam non habebat. Nam et ipsa repetitio confidentiam promissionis ostendit: quia firmissime constat dici, quod repetita noscitur professione solidari. Sed quod ille vere de se promittit, nos bene dicimus si nobis peccata relaxari ipsius munere confidamus. Sequitur, cantabo, et psalmum dicam Domino. Merito ille de se talia dicebat, cuius et sermo et actus divinis regulis consonabat. In illo siquidem psalterio non erat chorda minus, nec vox eius aliqua malorum actuum raucedine perstrepebat; sed iucunda exsultatione cum spirituali cantico iungebantur et opera eratque illud dulcisonum revera psalterium, quod sanctis modulationibus consonaret.