monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 107, 4
Per totum psalmum (sicut dictum est) loquitur Dominus Christus. Primo ordine per id quod homo est paternae gloriae gratiam laudis exsolvens: quoniam suscipiens mirabile passionis arcanum resurrexit in gloriam sempiternam. Secundo humiliat semper humanitatem suam, ubi tamen et potentiam propriae maiestatis ostendit; ut duas naturas veraciter in una Domini Christi cognoscas esse persona; non quod in duos filios dividatur Christus (sicut quorumdam sentit impietas), sed quod unus atque idem Filius Dei, nunc secundum carnem pro nobis assumptam, nunc secundum potentiam Verbi loquatur et gloriam. Discerne enim naturas tam Dei quam hominis, et omnia sine offensione transibis, sicut a Patribus sub brevitate praeceptum est: Da passiones carni, da Divinitati miracula.