monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 43
Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non sunt minorata. Seminant agros et plantant vineas, qui corpora sua mundatis sentibus peccatorum coelesti institutione purificant; ut fructus illos inveniant, qui Domino placere noscuntur. Felix labor, proventus mirabilis, sic operari ut Redemptor gentium placatus possit agnosci. Ager enim dictus est ab agendo, quod ibi diversa victus causa peragantur. Addidit, et fecerunt fructum nativitatis, et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis. Fructus a fruendo dicitur; et ideo qui fructum spiritualem faciunt, benedictione Domini perfruuntur: quos vero infecundos esse contigerit, absciduntur; sicut Evangelii illa ficulnea, quae luxuriantibus foliis sterilis videbatur in pomis. Multiplicati sunt autem, quando fideles benedicti sanctas operas intulerunt, et gloriosiores facti sunt per Dei gratiam fecunditate meritorum. Sequitur, et iumenta eorum non sunt minorata. Iumenta simplices homines debemus accipere, fidei quidem probitate pollentes, sed nulla disertitudine gloriosos, meliores vita quam lingua: plurimum valentes, non sermone, sed corde, qualem Paulum legimus simplicem qui daemonibus imperavit. Tales ergo non sunt minores facti, qui magnam videntur Domini gratiam consecuti. Sic ista hominum duo genera habere sanctam testatur Ecclesiam.