monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15 > 106 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 38
Quia posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Causam reddit quare debeat Domino confiteri turba fidelium: quia reprobata perfidia Iudaeorum, omnis plenitudo venit ad populum Christianum. Illa siquidem flumina, id est prophetae vel apostoli non credentibus Iudaeis ad deserta gentium transierunt. Nam cum verba Dei contumax populus Hebraeorum spiritualiter nequaquam suscipere voluisset, velut fons irriguus derivatus ad gentes omnes divinus sermo translatus est, et facti sunt uberrimi, qui prius siccati fuerant ariditate peccati. Mirabiliter autem dictum est, exitus aquarum in sitim, id est, ad gentes quae aquas coelestes sitienter haurirent, non ut Iudaei exitiabili contemptu respuerent.