monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 35
Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Dicit quod solet post pericula labore fessis emergere, ut se gaudeant ingenti clade liberatos, quando ad portum coeperint venire tutissimum. Portus enim a portandis navibus est dictus. Subiungitur repetita quidem, sed nimis grata conclusio, ut de necessitatibus cunctis liberaretur animus aestuantis.