monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 28
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Cum dicit, descendunt mare, significat sacerdotes qui saeculi istius procellosa descendunt. Nam cum dicit, descendunt, ostendit inferiora loca esse saeculi, ad quae descendi posse testatur. In navibus autem (ut saepe diximus) Ecclesias significat, quae ligno crucis mundi istius tempestates enavigant. Sic enim mare descenditur atque transitur, si tutissimis navibus insideatur, ubi gubernator est Christus, ubi remiges apostoli, et sanctorum pontificum beata collectio. Sequitur, facientes operationem in aquis multis. Adhuc in eadem comparatione persistit. Sacerdotes sunt enim qui operantur in aquis multis, id est praedicant populis Christianis. Aquas enim multas, populos significare non dubium est, quando in Apocalypsi, quid essent aquae interroganti Ioanni responsum est: Populi sunt . Quis autem verior potest esse intellectus, nisi quem tantae veritatis confirmat auctoritas?