monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.191 v > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 27
Et sacrificent sacrificium laudis, et pronuntient opera eius in exsultatione. Domino sacrificium reddit qui laetus hostiam laudis obtulerit: quia multo praestantius est cum bonis actibus psalmodiae illi iubilationes offerre, quam pecudum victimas immolare. Nam qualia sacrificia sint praebenda consequenter exponit; scilicet ut praedicatores beneficia eius tacere non debeant; quatenus et ipsi reddant debitum, et fidelibus competens doctrina monstretur. Sed qualis sit ista pronuntiatio aptissimo verbo declaratur, id est in exsultatione; non tristis, non diffidens, sed laetus atque promptissimus, ut ab audientibus possit intelligi confidentia praedicantis. Illa enim celerius acquiescimus credere, quae doctores videmus fixa et grata mente praedicare.