monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 20
Vers. 15. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Venit ad tertiam sectionem, ubi illum versum repetit, quem in secunda parte iam dixit. Hi sunt intercalares, quasi in medio calle positi, id est in carminis itinere constituti. Admonet enim liberatos gratias agere, quia ianuas peccatorum et malorum omnium claustra virtus divina confregit.