monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 15
Vers. 10. Sedentes in tenebris et umbra mortis: vinculis ligatos, in mendicitate et ferro. Gentium quae ante adventum Domini fuerunt, in hoc versu vita describitur; sedebant enim in tenebris, quoniam vacuatae lumine fidei, perfidiae caecitate reddebantur obscurae. Et cum dicit, sedentes, ostendit eas longo situ ibidem fuisse versatas. Umbra mortis fuit saeculi istius vita vitiosa, quae illius futurae mortis teterrimam portabat imaginem, Vinculis utique ligati erant, qui dominatione diaboli, peccatorum tenebantur nexibus obligati. Mendicitas ad indigentiam boni pertinet: ubi multo gravior est omnino penuria, quae non corpus, sed, quod est gravius, animam probatur affligere. Ferrum significat duritiam malorum, quoniam ferreum plerumque dicimus quod durum esse monstramus.