monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 14
Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Inanis est anima, quando mundi perversitatibus occupata, ad Creatorem suum reverti nulla devotione festinat. Animam vero esurientem dicit, quando iam divina gratia visitata ad Domini desiderat venire medicinam. Quod factum est in gentibus, quae intentionem suam primum in idolorum vanis desideriis occupabant; tunc enim erant inanes et vacuae, quando bonis fructibus privabantur elusae. Secundo esurientes satiatae sunt, quando Domini miseratione commonitae, vota sua ad poenitentiae studia transtulerunt.