monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 13
Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Venit ad secundam sectionem, in qua commonet iam fideles ut Domino gratias referre non desinant, qui eius copiosa beneficia perceperunt. Veraciter autem et salutariter dictum est debere Domino confiteri misericordias suas, quia quidquid in nobis videtur laudabile, eius constat esse clementiae, qui peccata relaxat, spem tribuit, et ad bonitatis suae dona perducit. Nam quod dicit pluraliter, misericordias, illud significat, quoniam multis quidem, sed diversa largitur, sicut dicit Apostolus: Sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic, alius autem sic . Quapropter pio Domino semper dignum est confiteri, qui nos et a periculis liberat, et splendore suae pietatis illuminat. Miracula vero quae fecit tempore incarnationis suae, per evangelistas et apostolos posteris dicit esse praedicanda, sicut constat effectum. Memento autem quod hic versus per quatuor divisiones usque ad finem sine aliqua permutatione repetitur, ut sicut de quatuor mundi partibus dicit Ecclesiam congregatam, ita de totidem cardinibus orbis laudes misericordiae ipsius devotis mentibus offerantur.