monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 8
De regionibus congregavit eos: a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Per figuram periphrasim, quae Latine dicitur per circuitum, exponit diabolicae dexterae quae fuerit potestas in toto orbe diffusa; ut beneficium sanctae incarnationis hominibus innotescat, quae et auctorem perniciosum maiestatis suae potentia religavit, et vincto vasa mortis eripuit. Dixit prius, De regionibus. Et ne putares de paucis provinciis congregatos, addidit, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. Cum tres cardines mundi designaverit, pro quarto, id est pro australi posuit mare: ab illa parte Oceanum volens intelligi, qui cunctam mundi marginem dicitur circumire. Similis est et illa descriptio in Genesi, ubi semini Abrahae universum orbem promittit, dicens: Leva oculos tuos, et vide a loco in quo nunc tu es, ad aquilonem et austrum, et ad orientem et ad mare, quod est occasus . Occasus enim dicitur, quasi horarum casus. Ita mare quod hic posuit pro austro, ibi pro occidente constat esse nominatum. Vocabulum siquidem istud pro qualibet parte mundi potest competenter aptari, quando universam terram circulo fertur suae pervagationis includere. Unde evidenter advertitur hanc generalem adunationem non de Iudaeis dici, sed de Ecclesia catholica, quae ex toto orbe noscitur congregata.