monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 106, 7
Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Dicant utique Alleluia, quod titulus ait, et se iucundis exsultationibus consolentur qui ad Domini gratiam venire meruerunt. Significat autem specialiter populos gentium, qui sanguine Domini redempti, et de potestate diaboli ipsius miseratione sublati sunt. Tanta enim duritia rigens atque stupida manus illius fuit, ut nisi fuso sacro sanguine laxari nullo tempore potuisset. Nam ad eos pertinere quod dicitur, sequentia declarant.