monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 54
Cantatum est Alleluia festivum, responderunt omnia titulo suo. Nam licet diversa dicta sint, in unam tamen gratiam tanquam voces canori organi convenisse noscuntur. Quapropter summo desiderio supplicemus, ut nos de beneplacito sibi populo esse concedat, qui de pravis recta, de amaris dulcia, de temporalibus facere consuevit aeterna; quatenus et nos in Christo Domino gloriantes communiter dicere mereamur: Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum. Meminisse autem debemus quod hic psalmus, quamvis habeat, Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus, ad poenitentes tamen non debeat applicari. Primum, cui festivum Alleluia praemissum est; deinde quia loquitur populus Hebraeorum, cum singulae personae poenitentibus dentur; tertio plus historiam continet quam delicta deplorat. In multis praeterea psalmis de peccati satisfactione breviter invenis dici; cum tamen non ad ipsam causam videantur aptari.