monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 52
Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus; Fiat, fiat. Haec est laus quam superiore versu congregatus optavit populus personare. Hoc etiam nunc sancta canit Ecclesia, quae se de tanto bono praesenti tempore consolatur. Sed hoc dicit ab isto saeculo usque ad illud perpetuum saeculum esse faciendum, ut continuata laus nunquam debeat habere fastidium. Sed cum praedictos hymnos devotus Iudaeorum populus canat, quis est iste alter qui dicit: Fiat, fiat, scilicet (ut mihi videtur) populus ille praeputii est, qui eo tempore in fide non erat, quando psalmus iste canebatur; qui tamen prophetiae virtute futurus introductus est, ut amore universitatis diceret: Fiat, fiat. Sic hodieque in ecclesiis orantibus sacerdotibus respondetur Amen, id est, Fiat. Sic iam illis temporibus ipsi indicabantur, qui nunc idem faciunt. Convenit enim magis haec verba ad talem intellectum trahere, quam librorum determinationes advertere, sicut quibusdam placet.