monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 51
Ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Populus ille cui ab initio psalmi istius verba dedimus, postquam se copia Dominicae laudis explevit, sexta narratione Patrem Dominum deprecatur ut Ecclesiam suam de gentium congregatione perficiat. Illud quoque subiungens, et gloriemur in laude tua, non in humana iactantia, sed in te, ubi est revera fixa gloria, et sine fine laetitia. Et intuere quod hic salvare dicitur Pater; legitur etiam et Filium salvare, ut est illud: Venit Filius hominis salvum facere quod perierat . Praedicatur etiam salvare Spiritum sanctum, ut est illud ad Titum: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti . Sic indivisibilis Trinitatis aequalitas atque unitas, et verbis similibus et virtutibus indicatur.