monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40 > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 49
Et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui eos ceperant. In misericordias dicit eos datos, quia diversa charismatum munera susceperunt. Alii enim prophetae, alii apostoli, alii martyres, alii confessores ex ipso populo Domini miseratione floruerunt, ut eosdem postea miraculorum intuitu venerarentur gentes, quos ante velut abiecta mancipia possederunt. Sive magis ad diabolum vel ministros eius referri potest, ut coram eis redderentur liberi, quorum pravitate prius videbantur esse captivi. Unde Apostolus dicit: Principem potestatis aeris huius, qui operatur in filiis infidelitatis ; et alibi: Ut resipiscant a diaboli laqueis captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem .