monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 48
Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae. Causam dicit quare fuerit Israeliticus populus, cum saepius peccaret, auditus; nec usque ad perditionem debitam Domini miseratione pervenerit; propter Testamentum scilicet novum quod est aeternum, ubi Domini adventus eluxit, qui nulla successione mutabitur. Ipse enim promissus est Abrahae, quia de eius erat semine nasciturus; hoc erat absconditum in prophetis, sed Evangelii tempore revelatum est. Poenituit autem, more humanitatis edicitur, quae dum poenitet, consuevit mutare dispositum. Apud Dominum enim cuncta certis modis ordinata discurrunt; nec aliquid novum contra praescientiam eius evenit, dum omnia quae sunt facienda cognoscit. Necesse enim fuit ut nobis nostro more loqueretur, qui naturam mortalitatis, ut nos in aeternum vivificaret, assumpsit. Sed considera quia ista poenitentia Domini tunc fieri dicitur, quando et nos poenitentes esse cognoscit. Talis enim nobis ille efficitur, quales nos sibi esse probaverit. Addidit, secundum multitudinem misericordiae suae. Ipsa est quae cuncta peccata superat, ipsa quae usque ad nostram carnem venire dignata est. Multitudo enim misericordiae iuste dicitur, per quam mundus noscitur esse liberatus.