monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 45
Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Hoc quoque tropica locutione dictum est; quia perturbatio animi cadere non probatur in Dominum, sed vindictae eius excitata potentia, humana consuetudine ira vocitatur. Sed quid fecit iratus? Aversus est ab illis, quod malorum omnium constat extremum. Sic quando illud quod continet subducitur, necesse est ut earum quae continentur rerum ruina protinus consequatur. Traditi sunt enim opprobrio servitutis, qui gloriar videbantur in idolis. Sequitur, et dominati sunt eorum qui oderunt eos. Quamvis omnis dominatus gentilis videatur esse molestissimus, addidit, qui oderunt eos, ut gravius esset cum serviret infenso. Nullis enim obsequiis talis Dominus placari potest; nam qui semper odit, semper iratus est. Denique vide quid sequitur, et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum. Talis ergo vicissitudo recipitur, ut qui amanti Domino servire noluerunt, odientibus inimicis iusto iudicio probarentur esse subiecti.