monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 42
Et interfecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum; et fornicati sunt in observationibus suis. Adhuc in ipsa auxesi in his duobus versibus perseverat; quod schema Graece dicitur climax, Latine gradatio, quia per gradus quosdam, sive in laude, sive in vituperatione sensus noster ascendit; quam proxime quidem diximus, sed non piget frequenter repetere quod auctoritas ipsa cognoscitur iterare. Et quia dixerat filiorum filiarumque sanguinem fusum, adhuc crescit invidia, adhuc grandescit scelus, quando illa monimenta charitatis horrendis sculptilibus sacrificata memorantur. Interfectam igitur terram crudeles homines debemus accipere, qui se magis iniqua devotione trucidarunt; interficiendo enim filios suos, tam nefario scelere parentes potius videbantur exstingui. Tropica enim locutione positum est interfectam terram, dum terreni homines dicantur malis actionibus interempti. Exposuit enim quemadmodum interfectam dixerit terram cum carnales et insipientes pessima fuerint actione demersi. Nam illi fornicati videntur in Domino, qui se adulterinis superstitionibus polluerunt.