monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 38
Et commixti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. Tanquam parum fuisset quod peccaverat in deserto populus Hebraeorum, sic postquam terras promissionis intravit, oblitus Domini mandatorum, cum illis se magis gentibus vetita societate coniunxit, quas propter idolorum culturas eis fuerat delere praeceptum: addentes malum sceleribus suis, ut se eorum quoque superstitione polluerent; factaque illis est scandalum repromissionis terra, quae fuerat in magnum praemium, Domino largiente, concessa. Miserrimi hominum, qui Dei munus in peccata verterunt, ut quod ille donaverat ad gratiam, excedentibus fieret ad ruinam. Sic monemur recte uti beneficiis divina largitate concessis: ne magis inde pereamus, unde sublevati fuisse cognoscimur. Scandalum Graecum nomen est, significans sinistrum, quod mentes eorum in laevam partem perversa imitatione deduxit.