monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 36
Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis. Venit ad quintam narrationem, ubi illa refertur offensio, quando post tot ostensa miracula sub nefandis murmurationibus aqua petebatur, quae sic noscitur expetita, ut contradictio magis videretur esse quam postulatio. Ibi enim Moyses, sicut in libro legitur Numerorum , nimia Iudaici populi importunitate succensus, diffidenter excrepuit dicens: Audite me, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus eiicere? Quo sermone et ipse quoque peccavit, qui iam tantis miraculis praeacceptis non credidit Dominum quae fecit esse facturum. Quod dictum labiis suis a priore constantia omnino distinxit atque separavit, quando istud ambigue locutus est, dum illa certissima fide promisisset. Quod locutionis genus Scripturae divinae proprium esse dicimus, quando hoc nec litterae saeculares, nec communis usus exercet. Hic autem Moyses, sanctitate servata, hac tantum meruit ultione percelli, ne in terram introiret promissionis, qui de Domino magna promittere non praesumpsit. Nam post obitum eius cum ad Iesum Nave loqueretur Dominus dixit: Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moyses servus meus . Dicendo enim servus meus, gratiam in eo mansisse suae pietatis ostendit.