monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 35
Et reputatum est illi ad iustitiam, in generationem et generationem usque in saeculum. Stetit, verbum ipsum soliditatem mentis ostendit: ut in illa generali perturbatione solus ausus fuerit confidentiam deprecantis assumere. Nam cum legatur telo transfixisse Iudaeum qui mulieri Madianitidi contra vetitum Domini miscebatur, tamen quoniam hoc zelo divino fecisse cognoscitur, oratio magis dicta est quam operatio. Quisquis enim bonis actibus occupatur, exorat. Cuius homicidium non horruit, quoniam adulterii maculam vindicavit. In tantum enim post effusum sanguinem innocens fuit, ut ipsius quoque iudicis meruerit voce laudari.