monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 33
Et irritaverunt eumin studiis suis, et multiplicata est in eis ruina. In his versibus et excessua maior, et vehementior ira subiungitur; ut non solum ad tempus sacrificasse, sed etiam ipsi quoque idolo gentium Beelphegor consecrati esse viderentur. Sic enim in culturas daemonum ritusque transierant, ut iam non Domini, sed daemonum servi esse probarentur. Pulcherrime autem dictum est, sacrificia mortuorum, quia defunctis hominibus impendi cultura ipsa probabatur, quos gentilitas immortales deos esse iudicabat. Sed intende sollicite quod multiplicatam ruinam supra eos dicit quibus erat sancti sui precibus parciturus. Illud enim quod debebatur, multiplicatum dixit mole peccati; ut maior fieret clementia quibus numerosior relaxabatur offensa.