monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 29
Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. Dum murmurationes exercent, vocem Domini nullatenus audierunt. Istud enim illis plerumque contingit, qui dum aliis vocibus occupantur, alia exaudire non possunt. Et nota quod hoc verbum exauditionis communi usu supplicibus tantum, non superioribus applicatur. Unde, quia hic dicit non exauditum Dominum, constat inter proprias elocutiones Scripturae divinae rationabiliter esse referendum. Addidit, in tabernaculis suis, ut non hoc laborantibus, sed otiosis contingere videretur. Maior enim criminis crescit invidia, cum murmurare contigit otiosis.