monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 28
Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt in verbo eius. Venit ad quartam narrationem, in qua Iudaeos nec futuras promissiones in animo dicit habuisse, nec transacta miracula. Ideo enim nulla videbantur, quia semper carnaliter et visa et audita cogitabant. Desiderium siquidem corporale cito fastiditur acceptum. Sed adverte quam magna terra intelligentibus fuerit, ut desiderabilis esse diceretur; illis tamen nulla visa est, quia nihil in ea spirituale senserunt. Sequitur, non crediderunt in verbo eius. Filium significat, cui plebs nefandissima non credebat. Sive hoc ad litteram congruenter aptatur, quia ideo murmuraverunt, quod eius promissionibus minime credere maluerunt. Multa enim de se eorum perfidia facit intelligi, sed ubique reatus est.