monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 27
Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne disperderet eos. Haec omnia Exodi textus enarrat, quando Dominus ad Moysen locutus est, ut tam acriter peccantem populum ira sua consumere permisisset; sed ille in confractione, id est in perditione illa quam populus merebatur excipere, stetit contra Dominum dicens: Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo . O sanctum virum, et omni laude dignissimum, quando a monte Sina ad castra descendit, et ante simulacrum vidit populum nefanda gesticulatione gaudentem, commotus adversus eos tabulas fregit, et gladio alterutrum iussit interfici; sed ubi universalis calamitas imminebat, se potius precatur exstingui, ne pateretur gentem generaliter interire. Utrumque pium, utrumque gloriosum; ut merito loqueretur cum divina clementia, qui eius dilexit facere constituta. Simul et illa virtus ostenditur, quia precibus sanctorum saepe poenas debitae mortis evadimus; non quia valet aliquis Domini mutare disposita, sed, ita ut eveniunt. ab eo noverit esse praescita.