monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 26
Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham , terribilia in mari Rubro. Magna crescit super Iudaeos oblivionis invidia; ut quod beneficium in mente habere potuissent, quibus liberatio sua in memoria permanere non valuit. Et ne putaretur parvum, quod ab animo videbatur ex clusum, dicit, magnalia; quae etsi pro beneficiis collatis a perfido animo retinere non poterant, certe vel pro ipsa rerum magnitudine recolere debuerunt. Addidit etiam, mirabilia, quae nullo modo excusabiliter, quamvis mutabiles de suis mentibus excludere debuissent. Ad postremum cumulavit et terribilia, quae solent humanis animis vivacius insidere, quorum dum pavor revolvitur, memoria non deletur. Sed qualis hic stupor, qualis accusatur amentia, ut inter tanta magnalia declinare potuissent, quae a tanto operabantur auctore. Et considera quam multas res singulorum verborum adiectione cumulavit. Quae figura dicitur auxesis, id est augmentum paulatim ad superiora conscendens. Hoc sive in laudibus, sive in vituperationibus omnino praevalidum est.