monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 21 > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 25
Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli manducantis fenum. Gloria eorum fuit adorata Divinitas, quam infelici commutatione perdentes, usque ad hoc pervenire meruerunt, ut deserentes coeli terraeque Creatorem, deum sibi facerent similitudinem vituli fena comedentis. O nefarium scelus sic potuisse decipi, qui tanta miraculorum fuerant visione cumulati! Quale enim piaculum fuit, mutum animal Deo simile credere, quod sacrilegium fuisset vel hominibus comparare? Sed hoc totum impatientia fecit levissimorum hominum, quae semper ducit ad culpas et praecipitat ad ruinam. Nam si causam rei sub veritate discutias, nullum crimen est quod non impatientia matre nascatur. Contra hoc illud vere remedium est, illud fixum indubitatumque praesidium: Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me .