monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 24
Et fecerunt vitulum in Horeb , et adoraverunt sculptile. Hoc quoque notissimae historiae narratione declaratur, quando Moysi absentiam Iudaei minime tolerantes, prodigioso sensu in Horeb monte deserti, deum metallicum sibimet effecerunt. Sed quanto ipsis iumentis deteriores erant, qui nec vivum pecus aestimabant irridendis devotionibus adorandum! Horeb vero interpretatur Calvaria, ubi postea Dominum crucis patibulo carne constat occisum; ut in ipso eodemque nomine iam tunc et in illo deserto Horeb culturam Domini perfidi nefanda praesumptione violarent, quorum posteritas erat in Calvariae loco crucifixura Dominum Christum. Illud quoque aestimo considerandum quod dixit, adoraverunt sculptile, quia in Exodo legimus vitulum conflatilem collatis ornamentis monstruoso quodam indicio fuisse formatum. Sed duas res hic dictas debemus advertere, ut vitulum adoraverint in deserto, et postea sculptilia simulacra in repromissionis terra coluerint; quod in subsequentibus ipse dicturus est.