monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 21
Et irritaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Saturitatem ventris secuta seditio est, quae plerumque causas excitat, unde pericula perniciosa proveniant. Irritari aliquem dicimus, ad iracundiam provocari aut actionibus aliorum improbis, aut verbis asperrimis. Illud enim significat, quando Dathan et Abiron honorem sibi contra Moysen et Aaron excitatis contentionibus assumebant. Unde eorum poena prosequitur, irritaverunt enim viros sanctos ad interitum suum: quia per invidiam loquebantur, quod Domino displicuisse agnoscitur. Quod congrue inter laudes Domini ponitur, quia suos famulos vindicasse declaratur.