monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 20
Et dedit eis petitiones ipsorum; et misit saturitatem in animas eorum. Temporalia petentes, merito carnea beneficia susceperunt. Duobus enim modis dicimus animam esse satiatam, cum escis corporalibus pro carnis infirmitate reficitur, et cum spirituali iucunditate completur. Sed hic animas eorum carnibus potuque dicit esse saginatas, ut ipsa voluntas quae desperatione peccaverat, rebus emergentibus vinceretur.