monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 19
Et concupierunt concupiscentias in deserto, et tentaverunt Deum in siccitate. Hoc erat quod consilium eius minime sustinuerunt, ut in deserto comestionem sub diffidentia peterent, et aquam sibi dari sub murmurationibus postulassent. Quae figura dicitur cacozelon, id est mala affectatio, quoties ingenium iudicio caret, et spe boni fallitur praecipitata velocitas. Concupierunt autem concupiscentias. Genus hoc locutionis in Scripturis sanctis omnino creberrimum est; ut est, Desiderio desideravi manducare vobiscum pascha ; et illud, Qui maledixerit patri vel matri, morte morietur ; sive, Castigans castigavit me Dominus , et his similia. Ostendit enim nimietatem desiderii positio geminata verborum.