monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 18
Cito fecerunt, et obliti sunt operum eius; non sustinuerunt consilium eius. Venit ad tertiam narrationem. Cito fecerunt; ac si diceret, summa celeritate mutati sunt, ut qui laudes Domino de collatis mirabilibus canebant, paulo post contra eum nefandas murmurationes assumerent. Non sustinuerunt consilium eius, quando prius conceperunt desperationem, quam eius parata beneficia provenissent. Dominus enim, qui eos liberaverat talibus tantisque miraculis, nullam eos victualium rerum passus fuerat penuriam sustinere. Sed illi anticipaverunt consilium supernum, qui eius noluerunt exspectare dispositum; more fragilitatis humanae, quae dum sibi nimia festinatione providere putat, incaute dispositionem Divinitatis anticipat.