monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 17
Et crediderunt in verbis eius, et cantaverunt laudes eius. Post miraculum tale dicendo, crediderunt, duritiam cordis demonstrat, quod non ante eventum rei, sed post effectum miraculorum credere maluerunt. Nam etsi bonum sit visis rebus acquiescere, multo melius promissa credidisse, sicut in Evangelio Thomae dicit: Quia vidisti credidisti: beati qui non viderunt et crediderunt . Quod vero addidit, et cantaverunt laudes eius, hymnum significat Exodi qui ait: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est , et caetera quae Hebraeus populus peracto miraculo magna exsultatione cantavit, sicut in tituli expositione narratum est.