monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 16
Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. Hoc quidem ad litteram sine controversia videtur intelligi, quia nota est in Exodo commemorata descriptio. Verum unus ex eis non remansit, non ad universam Aegyptiorum gentem respicit, sed tantum ad insequentium multitudinem tendit, quae ibi usque ad minimum probatur exstincta. Remanserant enim de Aegyptiis, qui laetarentur in profectione eorum, sicut in psalmo superiore dixit: Laetata est Aegyptus in profectione eorum; sed illi scilicet qui in casu simili non fuerunt.