monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 15
Et liberavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimicorum. Quamvis esset et hoc beneficium, si eos de potestate aliena liberaret, tamen auxit muneris quantitatem dicendo, de manu odientium; quibus utique parcere non poterant, quos immaniter impetebant. Horrebant plane propter quos et tantas plagas susceperant, et rerum suarum amissione privabantur. Intelligitur etiam de conspirata daemonum cohorte, quae humanum genus stimulo peccatorum et odit et percutit. Sequitur, et redemit eos de manu inimicorum. Hoc si ad litteram velis accipere, non videtur posse congruere; nam, ut liberaret Hebraeos, nullum Aegyptiis pretium dedit, quibus magis pro sua contumacia plagarum dura geminavit. Sed hoc prophetiae spiritu dictum credamus de temporibus Christianis, quando Dominus Salvator peccatores obnoxios pretioso sanguine suo a diaboli redemit imperio.