monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 14
Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est; et deduxit eos in aquis multis sicut in deserto. Increpationem vocavit occultum Divinitatis imperium: quia mare in Exodo voce Domini nusquam legitur increpatum. Agit enim ille occultis motibus universa quae praecipit, et quasi ad audientes loquitur, quae sensum non habent attributum. Tanta enim virtus iussionis est, ut parere praevaleant, quae audire non noverunt. Siccatum mare non pro universitate debemus accipere, sed tantum quantum illis iter aperiret. Nam plus inde miraculum fuit ut undae liquidae excisis lateribus constitissent, nec fluenta fluerent, sed montium quadam firmitate consisterent. Sequitur, et deduxit eos in aquis multis sicut in deserto. Desertum est maxime quod aquarum inundatione deseritur, ut nullum ibi animal possit habitare periculo siccitatis ingenito. Educti sunt ergo Hebraei per abyssum tanquam per loca deserta, quae nimia sterilitate siccantur: ostendens quoniam sic aruit illa via fluentorum, ut usque ad iter potuisset pervenire pulvereum.