monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 12
Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae, et irritaverunt ascendentes in Rubrum mare. Duo sunt quae beneficia donata commendant, intellectus et memoria; quod utrumque in perfidis fuisse denegatur. Non intellexerunt, pulcherrima locutione signatum est. Videbant enim praestari; sed qua causa fieret, non ab eis probabatur agnosci. Nam decem plagis percussi sunt Aegyptii, ut Decalogo futuro Hebraeorum gens devota serviret. Dimissi sunt a Pharaone, ut et illi relinquerent diabolum cum ministris. Sed illi carnaliter quae gesta sunt intuentes, spiritualis gratiae minime praemia quaesiverunt. Non fuerunt autem memores misericordiae Domini, quando videntes Pharaonis exercitum antequam mare Rubrum divideretur, credebant se evadendi subsidia perdidisse; et contra Moysen locuti sunt melius sibi fuisse duro subiacere servitio, quam tota gens perire potuisset in eremo. Post haec consequens fuit, ut irritarent Dominum ascendentes in Rubrum mare, quando non crediderunt posse fieri, quod eius audiebant omnipotentiam polliceri. Ita factum est, ut nec intelligerent virtutem Domini, nec eius beneficia devota mente retinerent. Bene autem positum est, irritaverunt, quasi per se quietum atque placatum, infensum et iracundum sibimet reddiderunt. Ascendentes autem in Rubrum mare, dictum constat positione terrarum: quoniam cunctis regionibus Aegyptus perhibetur humilior, et inde discedentes loca petere visi sunt altiora.