monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 11
Peccavimus cum patribus nostris; iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Venit ad secundam narrationem, ubi praedictus populus humili satisfactione prosternitur; ut illa in principio psalmi declarata videatur esse confessio. Dicit enim, peccasse se cum patribus, quoniam in eorum erant lumbis et origine constituti. Nam cum fuerit tempus longe divisum, quando in Aegypto patres eorum miracula facta carnaliter acceperunt, cum nulla Domino satisfactione responderent; et aetas ista multum posterior esset, quam praesentis psalmi series cantaretur, dubium non est illa eos peccata gemere, quae ex parentum suorum probabantur nequitia sustinere. Hoc haeresis Pelagiana non accipit, dum putat originale peccatum ad prolem Adae nullatenus pervenire potuisse. Cum maioribus enim suis peccant, qui se per gratiam Domini ab eorum delicto non separant. Quod Pater Augustinus diligentissima librorum disputatione convicit . Nunc autem quando Domino aspirante mens compuncta resipuit, merito a se peccata parentum volebat abstergi, qui ab ipsorum coeperat obligationibus segregari. Et ut purissimae confessionis firmitas appareret, haec eadem trina iteratione confirmat. Hoc est enim Peccavimus quod iniuste egimus; hoc est iniuste egimus, quod iniquitatem fecimus. Tanto enim unusquisque celerius absolvitur, quanto a semetipso vivaciter damnatur. Quae figura dicitur schesis onomaton, id est multitudo nominum coniunctorum diversis verbis unam rem significantium. Est et alia nobis in hoc loco tradita expositio: quia cum maioribus suis peccat, qui delicta similia non declinat, sed eadem facit quae priores suos fecisse cognoscit; ita tamen ut a posteris reatus originalis peccati, nisi per gratiam Domini non possit excludi.