monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 33 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 10
Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad laetandum in laetitia gentis tuae, ut lauderis cum haereditate tua. Hoc est quod se petebant a salutari Domino visitari, ut bonitatem eius viderent, quam electis erat adventus sui munere praestaturus; quatenus cum Christiano populo gauderent, qui de eius erat incarnatione laetaturus . Ipsa est enim gens Domini, quae de gentium est diversitate collecta, ut esset grex unus, et pastor unus. Sequitur harum rerum suavissimus fructus, ut laudetur Dominus cum haereditate sua. Utrumque enim coniunctum est, quia in praeconio Domini sui fidelis famulus sine dubitatione laudatur, sicut in superiore psalmo dictum est: Laudamini in nomine sancto eius. Quapropter fidelis iste populus tanto desiderio ad conspectum Domini festinabat, tanta se Christianae plebi charitate miscebat, ut nefas sit putare eum spiritu non fuisse conspectum, quem tanta gratia cognoscimus expetitum, sicut ipse in Evangelio dicit: Abraham desideravit videre diem meum; vidit et gavisus est .