monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 9
Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo. Orant devoti, ut inter eos debeant aestimari, qui Domino fideli opere placuerunt. Novimus enim Israeliticum populum partim contumacem fuisse, partim in Domini constitisse mandatis. Unde isti suppliciter precantur ut in illorum societate debeant annumerari, quibus potest aeterna beatitudo gratia Divinitatis attribui. Et ut fides eorum perfectissima nosceretur, optant se visitari a Domino Salvatore, cuius adventu se noverant esse salvandos. Ipse est enim salutaris, de quo beatus Simeon ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum, Quod parasti ante faciem omnium populorum; Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel .