monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 8
Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore. Postquam negavit laudes Domini posse comprehendi, sententiam dicit qua se consoletur genus humanum, ut cum illa nequeat implere, hoc saltem custodire festinet. Custodire enim iudicium est, qui inter alios recte iudicat; iustitiam autem facit, qui aequabiliter agit. Sive ille beatos dicit, qui iudicium in fide custodiunt; iustitiam vero in opere demonstrant. Sed vide quoniam addidit, in omni tempore, sicut in Evangelio dicit: Qui perseveraverit usque in finem, hic solvus erit . Merito ergo isti tales beati dicti sunt, qui praecepta Domini pura mente custodiunt. Haec tertia species definitionis est, quae Graece peotes, Latine qualitativa dicitur, quae dicendo quid quale sit, id quid sit ostendit.