monumenta.ch > Hieronymus > csg75.484 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 7
Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius? Populus iste quem diximus, divinorum operum aestimatione completus, negat humanum sensum comprehendere, quod de illa plenissime debeat Maiestate narrare. Quis enim, significat nullum. Cui enim aut ingenium suppetit ad cogitandum, aut lingua ad depromendum, ut tanta immensitas unius possit ore narrari? Ubi merito dicendum est: Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, ferrea vox. Addidit etiam, auditas faciet omnes laudes eius. Et hic quoque subaudiendum est, quis, ut perfecta nobis possit constare sententia. Pulchra autem varietate dictum est: quis auditas faciet omnes laudes eius? Illa enim possunt audiri, quae probantur et dici. Hic quoque modus inter proprias locutiones habendus est.