monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 6
Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Sicut superior psalmus in primo versu declaravit, quia confessio illa ad laudes Domini debuisset aptari: ita et hic designat confessionem istam ad medicinam poenitudinis applicandam. Sed et hoc quoque ad praeconia Domini pertinere non dubium est, quando maior gloria est pietatis confitenti parcere, quam viventi sine offensione praestare. Hebraeorum siquidem compuncta congregatio, et divina inspiratione correcta, loquitur ad reliquam plebem, ut antiqui erroris pravitate damnata, ad divinam debeat redire clementiam. Et ne aliquis de culparum suarum numerositatibus terreretur, addidit, Quoniam bonus. Quis enim dubitet ad eum recurrere, quem sibi audit posse celerrime subvenire? Bonus enim Dominus recte dicitur, qui delinquentem pascit, qui exspectat errantem, Qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos . Hoc etiam ipsius Veritatis voce declaratur: Nemo bonus, nisi solus Deus . Addidit, quoniam in saeculum misericordia eius. Audito bono Domino, ne se humana negligentia ab studiosa et sedula supplicatione suspenderet, remedii causam dicit: ut ad confessionem celerem Domini debeat munere festinare. In saeculum, vitae huius significat cursum, ubi miseri sunt quicunque delinquunt; ubi fas est corda nostra converti, et misericordiam postulare. Ibi enim damnatio est confiteri peccatum, ubi iam constat esse iudicium.