monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 105, 4
Introducitur confitens populus Hebraeorum, qui, relicta perfidia patrum suorum, ad pietatem Domini (ipso miserante) perductus est, ut intelligamus, cum fuerint conversi, et ipsos Alleluia merito pro sua redemptione cantare. In prima igitur narratione deprecatur propheta ut societur populo beneplacito, qui erat Domini Salvatoris adventu de gentibus congregandus. Secunda patrum suorum peccata dinumerat quae fecerunt in Aegypto: mirabilia Domini recto corde minime contuentes, pium tamen Dominum ab inimicis suis eos liberasse confirmans. Tertia, ad peccandi studia refert eos reversos; Dominum tamen electi sui Moysi precibus dicit fuisse delinitum. Quarta, iniquitates eorum asserit iteratas, Dominumque illos decrevisse perdere, nisi Phinees servi sui supplicatione placaretur. Quinta, ad aquam contradictionis Moysen ab illis exacerbatum esse commemorat, posteaque filios suos in cultura idolorum crudeliter occidisse. Unde Dominus vehementius iratus, tradidit eos gentium servituti, ac deinde misertus in conspectu inimicorum eos reddidit gloriosos. Sexta, precatur quod noverat esse venturum, ut de universis nationibus Ecclesia catholica congregetur, et laudes Domino aeterna exsultatione concelebret. Nunc partes psalmi per apertas divisionum semitas ambulemus.